- SYLVIUS
- I.SYLVIUSAeneae fil. a quo postea omnes Albani reges Sylvii dictisunt. Virg. Aen. l. 6. v. 761.——— Primus ad aurasAetherias Italô commistus sanguine surgetSylvius, Albanum nomen, tua Posthuma proles.Quem tibi longaevo serum Lavinia coniuxEducet silvis regem, regumque parentem:Unde genus longâ nostrum dominabitur Albâ.Proximus ille Procas Troianae gloria gentis,Et Capys et Numitor, et qui te nomine reddetSylvius Aeneas. --- ---Ovid. Fastor. l. 4. v. 41.Posthumus huic: qui, quod silvis fuit ortus in altis,Sylvius in Latia gente vocatus erat.II.SYLVIUSVallesiae mons, ad Septentrionem Sideriani conventus, vulgo Austelberg dicitur, Mercat. Alibi tamen eum collocat Simlerus descr. Vall. l. 1. cum ait, Mattiam vallem, in conventu Vespiano, incipere a monte Sylvio, per quam iter est ad Salaslos et Aiazam vallem das Kremerthal, etc. Apud Sedunos quoque mons est, quem quidam Sylvium nuncupant, a Salassis Rosa dictus. In hoc ingens perpetua glaciei copia, etc. Idem Comment. de Alp. Et aliô locoô: per iuga montis Sylvii, quem nos Gletscher vocamus, duo sunt itinera, unum ad Salassos, alterum in vallem Sessitis. Vide Ioh. Bapt. Plantinum Helv. Antiq. et Nov.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.